Naiadas jam mille canam, jam mille Napaeas
Coerula populeis redimitas tempora vittis,
Quae dulci liquidos agitant molimine fluctus.
Hae modo dulcedonis aptant nova carmina nervis,
Nunc agitant, quà murmure labitur amnis amoeno,
Graminea in ripa revolutas arte choreas:
Respondent latè colles, sacra Tolvera vultu
Flumineas inter nymphas pulcherrima, tantis
Delinita modis, amni venit incola nostro.
Ergo tibi innumeras dat, magne Carantone, tructas
Munere, purpureis stellatas tergora guttis,
Dat duplicis gelidas fontis tibi munere lymphas:
Tu verò actutum liquido caput exeris antro,
Oscula formosae figens rorantia nymphae,
In niveos labensque sinus, et nuda lacertis
Colla premens, variis circum radianta bullis:
Flumineum interea nympharum clamitat agmen,
Serta parat violis, vernosque in flumina flores
Jactitat, et saliens salientem verberat undam,
Nymphamque attollit magno super aethera cantu:
Qualiter insignis solitòque inspectior, urbis
Cum sacras Regina fores intravit, ovantes
Applaudunt populi, varios per compita flores
Spargunt, et variis latè loca cantibus implent.
François de CORLIEU (1576).
|
|